- ASCENE vel ASCENAS
- ASCENE, vel ASCENASLatine ignis quasi distillans vel. quasi aspergens, fil. Gomer. Gen. c. 10. v. 3. Quid sit aurem, valde incertum est. Chaldaei Asiam hic explicant; in Ieremia Adiabenam; Josephus Rhegines, h. e. ignotum per ignotius. Chronicon Alexandrinum Mazices, aeque ignotos, nisi sint Mazices Mauritaniae, quô nihil potest fingi absurdius. Arabs Interpres. Gap desc: Hebrew h. e. Slavos. Non pauci hodie Bithyniam in qua est sinus Ascanius, et Ascanius lacus, et amnis, Et Troadem et Phrygiam minorem, in quibus Ascania regio et urbs, et Ascaniae insulae. In horum sententiam libens concedit Bochart. l. 3. Phaleg. c. 9. quia antequam Thynni et Mysi ex Europa in Asiam traiecislent, omnia illa loca tenebant Phryges. Itaque hoc maneat, e terra Gomer, i. e. Phrygiâ maiore, colonos, Duce Ascenaz, in minorem, Troademque deductos, ad Pontum usque se diffudisse, qui, cum ex accolarum nomine Ascenas diceretur, a Graecis, paulum deflexâ vode nominatus eft, Α῎ξενος, i. e. inhospitalis, et postmodum Εὕξεινος, in contrarium versâ significatione ad vitandam δυσφημίαν. in libro Iuchasin legimus, Ascenaz in Hebraeorum scriptis est Germania. Ridicule; nam, ut alia taceam, populos regni Ascenaz in Babylonem convocat Deus, Ierem. c. 51. v. 27. quae longe a Germania distat. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.